- DENOTANDI Idola ritus
- DENOTANDI Idola ritusGentilibus olim in usu, indigitatur Minucio Fel. apud quem Octavius eorum superstitiones irridens, et eosdem, inquit, asinos cum Iside religiose denotatis. Asinum significans Isidis getulum, qui simul cum Iside a superstitiosis religiosâ denotiatone colebatur, unde Prop. ὄνος ἄγων μυςτήρια. Sunt tamen qui decoratis, quiqueve devotatis, iti legant, ut videre est apud Minucii Commentatores. Idem vero supra, Cacilius, ait, Simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens, osculum labiis pressit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.